monumenta.ch > Plinius > sectio 130

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 22, 130
{LXII} Milio sistitur alvus, discutiuntur tormina, in quem usum torretur ante. nervorum doloribus et aliis fervens in sacco inponitur, neque aliud utilius, quoniam levissimum mollissimumque est et caloris capacissimum. itaque talis usus eius est ad omnia, quibus calor profuturus est. farina eius cum pice liquida serpentium et multipedae plagis inponitur.